Liber Numeri*

Caput 31: Versus 16

Ad suggestionem.Hic evidentius ostenditur ipsius Balaam suggestione mulieres subornatas fuisse.ISID.Non dubitavit Balaam, oblata copia feminarum, fornicationis ruina Israelitas collapsuros, quia concupiscibiles animae eorum partes sciebat esse corruptas: ita daemones unumquemque pertentant, illis affectibus animae laqueos tradentes quibus nos senserint aegrotare.
(* Traductions européennes)